

Liber Numeri*
Caput 26: Versus 54
Pluribus majorem.Ut scilicet numerosior tribus majora spatia terrae sortiatur; quae minor autem fuerit, hominum numero minorem.Unus justus, secundum quod Deo acceptus, pro pluribus habetur; unde:Per unum sapientem habitabitur civitas, tribus autem iniquorum desolabitur; et unus justus pro toto mundo. Iniqui autem, etsi multi sint, exigui et pro nihilo ducuntur apud Deum[Eccli. 16.]. Est ergo multitudo laudabilis; unde Abrahae quem eduxit foras, ait:Respice coelum si potes dinumerare stellas, ita erit semen tuum,etc.[Gen. 15.]. In quo notandum quia justus in interioribus semper consistit, quia in abscondito orat Patrem, et omnis gloria filiae regis, id est, regalis animae, intrinsecus est: sed Deus educit eum foras, cum res postulat et rerum visibilium ratio.